- DOLICHUS
- DOLICHUSGalen. de tuenda valet. l. 2. c. XI. ut et Diaulus, cursus fuêre genera, in Vett. Gymnasiis exerceri solita: quorum illum refert, Graecis continuatum diu cursum significare; cum tamen maior Auctorum pars duplicis stadii spatium exstitisse eum, cen seat: alterum definientes cursum, quo stadium semel currebant. Secundum hos ista Stadium erat cursus, unius tantum stadii; Dolichus, duplex uno cursu stadium; Diaulus duplex et ipse stadium, sed reflexo cursu, cui ambitus peristylii interioris, quem Diaulum ob duorum stadiorum mensuram vocatum refert Vitruv. l. 5. c. XI. inserviisse videtur, Quapropter falsum, quod apud Suid. legitur, Stadiodromos longiorem tractum metiri cursu dolichodromis; cum Contrarium manifeste suggerat Parmenonis Epigr.Φημὶ πολυςτιχίην ἐπιγράμματος, οὐ κατα Μούσας,Εὶναι, μὴ ζήτει εν ςταδίῳ δόλιχον.Πολλ᾿ ἀνακυκλεῖται δολίχου δρόμος. εν ςταδίῳ δὲΟ᾿ξὺς ἐλαυνόμενος πνεύματός ἐςτι τόνος.Idem ex Proverbio, Μή ζήτει εν ςταδίῳ δόλιχον, Ne quaere in stadio dolichum, Polluci l. 3. citato, confirmatur, quo innuiitur, non esse rem maiorem in minori quaerendam. Vide Hieron. Mercur. de Arte Gym. l. 2. c. 10. Scalig. Δόλιχον maioris fuisle laboris, quam Δίαυλον, ex Platone de LL. l. 8. notat Poetic. l. 1. c. 22. Idem hinc Δολιχούρους versus vocat, versus hypermetros, quibus est quod demas, atque induas in sequentis syllabam per concretionem. Utapud Virg. Georg. l. 1. v. 295.Aut dulcis musti Volcano decoquit humorem,
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.